Herbertus Howells

Herbertus Normannus Howells (natus in 1892 Lydney, in comitatu Glevensi, mortuus 1983 Londinii) fuit compositor Anglicus, organista et doctor musicae. Didicit artem organi psallendi ab Herberto Brewer, organista Cathedralis Glevensis, deinde apud Academiam Regiam Musicae studebat artem compositionis, doctus a Carolo Stanford. Subdirector Musicae institutus est Scholae Puellarum Sancti Pauli, Londinii (quod munus antea Gustavus Holst tenuerat), et a 1954 usque ad 1964 fuit Professor Musicae apud Universitatem Londiniensem. Composuit opera omnium generum, at praecipue musicam liturgicam, scilicet musicam aptam ad partes missae et cantica officiorum Matutinarum et Vesperarum. Ex his multa praesertim Anglicis Cathedralibus atque Ecclesiis Paroechialibus dicata sunt, exempli gratia "The Gloucester Service" (scilicet "Officium Glevi"). Musica eius colit id genus valde Anglicum, a melodiis vulgaribus motum, cuius Radulphus Vaughan Williams primus auctor habetur.[1]

  1. The Concise Oxford Dictionary of Music ed. Michael Kennedy

Developed by StudentB